Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
.Itaque etiam, cum [*]()cogimur ex longinquo boves arcessere, curandum est, ut in similia patriis locis traducantur. Item custodiendum est, ne in comparatione vel statura vel viribus impar cum valentiore iungatur. Nam utraque res interiori celeriter affert exitum.
Mores huius pecudis probabiles habentur, qui sunt propiores placidis quam concitatis, sed non inertes: qui sunt verentes plagarum et acclamationum, sed fiducia virium nec auditu nec visu pavidi, nec ad ingredienda flumina aut pontes formidolosi, multi cibi edaces, verum in eo conficiendo lenti. Nam hi melius concoquunt, ideoque robora corporum citra maciem conservant, qui ex commodo,[*]()quam qui festinanter mandunt.
Sed tam vitium est bubulci pinguem quam exilem bovem reddere: habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse, [*](singulis SA1R. ) [*](siti R: sitis SA. ) [*](quam et amarissima S: qua et amarissima AR. ) [*](mutationem SA: mutatione c. ) [*](cui SAR. ) [*](commodo S: commoda AR. )
Boves calore sub divo,1 frigoribus intra tectum, manere oportet. Itaque hibernae stabulationi 2 eorum praeparanda sunt stramenta, quae mense Augusto intra dies triginta sublatae messis 3 praecisa 4 in acervum extrui debent. Horum desectio cum pecori tum agro est utilis: liberantur arva sentibus, qui aestivo5 tempore per Caniculae ortum recisi plerumque radicitus intereunt, et stramenta pecori 6 subiecta plurimum stercoris efficiunt. Haec cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli praeparabimus, dabimusque operam, ne penuria cibi macrescat pecus. Boves autem recte pascendi non una ratio est.
Nam si ubertas regionis viride pabulum subministrat nemo dubitat quin id genus cibi ceteris praeponendum sit: quod tamen nisi riguis aut roscidis locis non contingit. Itaque in iis ipsis vel maximum commodum est, quod sufficit una opera duobus iugis, quae eodem die alterna temporum vice vel arant vel pascuntur.