Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

plagae. Itaque si bos decubuit, utilissimum est pedes eius sic cingulis [*]()obligari, ne aut insistere aut progredi aut pasci possit. Quo facto inedia et siti [*]()compulsus deponit ignaviam; quae tamen rarissima [*]()est in pecore vernaculo: longeque omnis bos indigena melior est quam peregrinus. Nam neque aquae nec pabuli nec caeli mutatione [*]()tentatur, neque infestatur conditione regionis, sicut ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et aspera perductus est, vel ex montanis in campestria.

.Itaque etiam, cum [*]()cogimur ex longinquo boves arcessere, curandum est, ut in similia patriis locis traducantur. Item custodiendum est, ne in comparatione vel statura vel viribus impar cum valentiore iungatur. Nam utraque res interiori celeriter affert exitum.

Mores huius pecudis probabiles habentur, qui sunt propiores placidis quam concitatis, sed non inertes: qui sunt verentes plagarum et acclamationum, sed fiducia virium nec auditu nec visu pavidi, nec ad ingredienda flumina aut pontes formidolosi, multi cibi edaces, verum in eo conficiendo lenti. Nam hi melius concoquunt, ideoque robora corporum citra maciem conservant, qui ex commodo,[*]()quam qui festinanter mandunt.

Sed tam vitium est bubulci pinguem quam exilem bovem reddere: habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse, [*](singulis SA1R. ) [*](siti R: sitis SA. ) [*](quam et amarissima S: qua et amarissima AR. ) [*](mutationem SA: mutatione c. ) [*](cui SAR. ) [*](commodo S: commoda AR. )

v.2.p.136
nervisque et musculis robusta, non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec labore operis degravetur. Sed quoniam quae sequenda sunt in emendis domandisque bubus tradidimus, tutelam eorum praecipiemus.