Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

plagae. Itaque si bos decubuit, utilissimum est pedes eius sic cingulis [*]()obligari, ne aut insistere aut progredi aut pasci possit. Quo facto inedia et siti [*]()compulsus deponit ignaviam; quae tamen rarissima [*]()est in pecore vernaculo: longeque omnis bos indigena melior est quam peregrinus. Nam neque aquae nec pabuli nec caeli mutatione [*]()tentatur, neque infestatur conditione regionis, sicut ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et aspera perductus est, vel ex montanis in campestria.