Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Potest etiam per fistulam deusti cimicis nidor immitti: qui ubi superpositus[*]()igni fumum emisit, conceptum nidorem fistula usque ad hirudinem perfert; isque nidor depellit haerentem. Si tamen vel stomachum vel intestinum tenet, calido aceto per cornu infuso necatur. Has medicinas quamvis bubus adhibendas praeceperim, posse tamen ex eis[*]()plurima etiam omni maiori pecori convenire nihil dubium est.
Sed et machina fabricanda est, qua clausa iumenta bovesque curentur, ut et propior 5 accessus [*](tunsa S: contunsaA1. ) [*](oculorum SAR. ) [*](superpositus S: superponuntur AR. ) [*](is S: his AR. ) [*](proprior SAR. )
Huic solo septenum pedum stipites recti ab utroque latere quaterni applicantur. Ii autem in ipsis quattuor angulis affixi sunt, omnesque transversis sex temonibus quasi vacerrae inter se ligantur,[*]()ita ut a posteriore parte, quae latior [*]()est, velut in caveam quadrupes possit induci, nec exire alia parte prohibentibus adversis axiculis. Primis autem duobus statuminibus imponitur firmum iugum, ad quod iumenta capistrantur, vel boum cornua re-ligantur. Ubi potest etiam numella [*]()fabricari, ut inserto capite descendentibus per foramina regulis cervix catenetur.