Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Item si vomer crus sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymallum vocant, admixto sale imponitur. Subtriti pedes eluuntur calefacta bubula urina: deinde fasce [*]()sarmentorum incenso, cum iam ignis in favillam reddit, ferventi cineri [*]()bos cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo vel axungia cornua eius linuntur. Minus tamen claudicabunt armenta, si opere disiunctis multa frigida laventur pedes; et deinde suffragines coronaeque ac discrimen ipsum, quo divisa est bovis ungula, vetere axungia defricentur.[*]() [*](pulveri (pulvere) Richter (Hermes LXXX, 201): veteri prior. edd. ) [*](ad siccum erit S: ad siccum crint A. ) [*](involvito Svennung: involuta SAR. ) [*](pertulerit SAR. ) [*](fasce R: fasces SA. ) [*](ferveti cineribus A: ferventi cineribus SR. ) [*](defricentur S: defricetur AR. )
Saepe etiam vel gravitate longioris itineris,1 vel cum in proscindendo aut duriori solo aut obviae radici obluctatur,2 convellit armos. Quod cum accidit, e prioribus cruribus sanguis mittendus est: si dextrum armum laesit, in sinistro; si laevum, in dextro; si vehementius utrumque vitiavit, item in posterioribus cruribus venae 3 solventur. Praefractis cornibus linteola sale atque aceto et oleo imbuta superponuntur, ligatisque per triduum eadem infunduntur.