Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involvito 3 candente ferro supra vulnus inurito. Quod idem remedium optime facit exempta stirpe, si forte surculum calcaverit, aut acuta testa vel lapide ungulam pertuderit4; quae tamen si altius vulnerata est, latius ferro circumciditur, et ita inuritur,ut supra praecepi: deinde spartea calceata per triduum suffuso aceto curatur.