Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Tali vitio comperimus aptum [*]()esse medicamentum ex pice liquida et bubula medulla et hircino sebo et vetere oleo aequis ponderibus compositum atque incoctum. Hac compositione sic utendum est. Cum disiungitur ab opere, in ea piscina, ex qua bibit, tumor cervicis aqua madefactus subigitur, praedictoque medicamento defricatur et illinitur.

Si ex toto propter cervicis tumorem iugum recuset, paucis diebus requies ab opere danda est. Tum cervix aqua frigida defricanda, et spuma argenti illinenda est. Celsus quidem tumenti cervici herbam, quae vocatur avia, ut supra dixi, contundi et imponi iubet. Clavorum, qui fere cervicem infestant, minor molestia est: nam facile oleo [*]()per ardentem lucernam instillato sanantur.

Potior tamen ratio est custodiendi, ne nascantur,[*]()neve colla calvescant, quae non aliter glabra fiunt, nisi cum sudore aut pluvia cervix in opere madefacta est. Itaque cum [*](aptum ex Vegetio l.c.: autem SAR. ) [*](oleo et sanantur om. SAR. ) [*](nascantur S: nascatur AR. )

v.2.p.166
id accidit, pulveri[*]()lateritio trito priusquam disiungantur, colla conspergi oportet: deinde cum assiccuerint,[*]()subinde oleo imbui.

Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involvito 3 candente ferro supra vulnus inurito. Quod idem remedium optime facit exempta stirpe, si forte surculum calcaverit, aut acuta testa vel lapide ungulam pertuderit4; quae tamen si altius vulnerata est, latius ferro circumciditur, et ita inuritur,ut supra praecepi: deinde spartea calceata per triduum suffuso aceto curatur.

Item si vomer crus sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymallum vocant, admixto sale imponitur. Subtriti pedes eluuntur calefacta bubula urina: deinde fasce [*]()sarmentorum incenso, cum iam ignis in favillam reddit, ferventi cineri [*]()bos cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo vel axungia cornua eius linuntur. Minus tamen claudicabunt armenta, si opere disiunctis multa frigida laventur pedes; et deinde suffragines coronaeque ac discrimen ipsum, quo divisa est bovis ungula, vetere axungia defricentur.[*]() [*](pulveri (pulvere) Richter (Hermes LXXX, 201): veteri prior. edd. ) [*](ad siccum erit S: ad siccum crint A. ) [*](involvito Svennung: involuta SAR. ) [*](pertulerit SAR. ) [*](fasce R: fasces SA. ) [*](ferveti cineribus A: ferventi cineribus SR. ) [*](defricentur S: defricetur AR. )

v.2.p.168