Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
sole illitum maxime prodest. Ulceribus gallae tritae remedio sunt; nec minus succus marrubii cum fuligine. Est et infesta pestis bubulo pecori, coriaginem rustici appellant, cum pellis ita tergori adhaeret, ut apprehensa manibus diduci a costis non possit. Ea res non aliter accidit,[*]()quam si bos aut ex languore aliquo ad maciem perductus est, aut sudans in opere faciendo refrixit, aut si sub onere pluvia madefactus est.
Quae quoniam perniciosa sunt, custodiendum est, ut cum ab opere boves redierint [*]()adhuc aestu-antes anhelantesque, vino aspergantur, et offae adipis faucibus eorum inserantur. Quod si praedictum vitium inhaeserit, proderit [*]()decoquere laurum, et ea [*](defricta S: defricto AR. ) [*](cunicula bubula S: cuniculabula AR. ) [*](aqua SAR. ) [*](cantendcnte SAR. ) [*](accedit SAR. ) [*](redidcrint SA: redierint ac. ) [*](proderit S2c: prodiderit S1AR. )
Est etiam illa gravis pernicies, cum pulmones exulcerantur. Inde tussis et macies, et ad ultimum phthisis invadit. Quae ne mortem afferant, radix consiliginis ita, ut supra docuimus, perforatae auriculae inseritur, tum porri succus instar heminae pari olei mensurae miscetur, et cum vini sextario potandus datur diebus compluribus.
Interdum et tumor palati cibos respuit, crebrumque suspirium facit, et hanc speciem praebet, ut bos in latus [*]()pendere videatur. Ferro palatum prodest [*]()et sauciare, ut sanguis profluat, et exemptum valvulis ervum maceratum, viridemque frondem, vel aliud molle pabulum, dum sanetur, praebere.
Si in opere collum contuderit,[*]()praesentissimum est remedium sanguis de aure emissus: aut si id factum, non erit, herba, quae vocatur avia,[*]()eum sale trita et imposita. Si cervix mota et deiecta est, considerabimus quam in partem declinet, et ex diversa auricula sanguinem detrahemus. Ea porro vena, quae in aure videtur esse amplissima, sarmento prius [*](pelle SAR. ) [*](bos in latus Lundström: bos lotus SAR. ) [*](prodest add. Schneider ex Vegetio iv. 14. ) [*](contuderit S: contunderit AR. ) [*](avia Aldus: habia SAR. )
Quod si cervix in neutram partem deiecta est, mediaque intumuit, ex utraque auricula sanguis emittitur. Qui cum intra triduum, cum bos vitium cepit, emissus non est, intumescit collum, nervique tenduntur, et inde nata durities iugum non patitur.
Tali vitio comperimus aptum [*]()esse medicamentum ex pice liquida et bubula medulla et hircino sebo et vetere oleo aequis ponderibus compositum atque incoctum. Hac compositione sic utendum est. Cum disiungitur ab opere, in ea piscina, ex qua bibit, tumor cervicis aqua madefactus subigitur, praedictoque medicamento defricatur et illinitur.
Si ex toto propter cervicis tumorem iugum recuset, paucis diebus requies ab opere danda est. Tum cervix aqua frigida defricanda, et spuma argenti illinenda est. Celsus quidem tumenti cervici herbam, quae vocatur avia, ut supra dixi, contundi et imponi iubet. Clavorum, qui fere cervicem infestant, minor molestia est: nam facile oleo [*]()per ardentem lucernam instillato sanantur.