Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quidam, cum vitiosam partem inusserunt, urina vetere humana eluunt,[*]()atque ita aequis ponderibus incocta pice liquida cum vetere axungia linunt.
Sanguis demissus in pedes claudicationem affert. Quod cum accidit, statim ungulam inspicito.7 Tactus autem fervorem demonstrat: nec bos vitiatam partem vehementius premi patitur. Sed si sanguis adhuc supra ungulas in cruribus est, frictione assidua discutitur; vel, cum ea nihil profuit, scarificatione emittitur.8 At si iam in ungulis est, inter duos