Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Porri [*](garo ed. pr.: caro SAR. )

v.2.p.156
enim succus cum[*]()oleo, vel ipsa fibra cum hordeacea farina contrita remedium [*]()est. Eiusdem radices 'diligenter lotae, et cum farre triticeo pinsitae [*]()ieiunoque datae vetustissimam tussim discutiunt. Facit idem pari mensura ervum sine valvulis cum torrido [*]()hordeo molitum et salivati more in fauces demissum.

Suppuratio melius ferro rescinditur quam medicamento. Expressa deinde sanie sinus 5 ipse, qui eam continebat, calida bubula urina eluitur, atque ita linamentis pice liquida et oleo imbutis colligatur: vel si colligari ea pars non potest, lamina candenti sebum caprinum aut bubulum instillatur.

Quidam, cum vitiosam partem inusserunt, urina vetere humana eluunt,[*]()atque ita aequis ponderibus incocta pice liquida cum vetere axungia linunt.

Sanguis demissus in pedes claudicationem affert. Quod cum accidit, statim ungulam inspicito.7 Tactus autem fervorem demonstrat: nec bos vitiatam partem vehementius premi patitur. Sed si sanguis adhuc supra ungulas in cruribus est, frictione assidua discutitur; vel, cum ea nihil profuit, scarificatione emittitur.8 At si iam in ungulis est, inter duos