Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quidam melius existimant oculis excolere, et chorda [*]()simili ratione disponere: sed utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri; postero et sequentibus, cum iam radiculae seminum convaluerunt, rastris excoli. Sed biennio a putatione abstineri, tertio anno singulis [*]()seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter sarriri seminarium convenit.
Quarto anno ex duobus[*]()ramis infirmior amputandus est. Sic excultae quinquennio arbusculae habiles[*]()translationi sunt. Plantae autem [*](validis SAac. ) [*](esse SAac. ) [*](palorum SAac. ) [*](oblinire ac: oblinere SA. ) [*](immergere scripsi: inmediri SAc: inmederi a: immergerei Schneider. ) [*](arbore a: arbores SAc. ) [*](brevi ac: breve SA. ) [*](deposita SAac. ) [*]( et alere Sac: et alaerit A. ) [*](et chorda scripsi: cordo SAac. ) [*](singuli SAac. ) [*](duabus SAa: duobus c. ) [*](stabiles SAac. )
Atque ipsis scrobes quarternum pedum praeparantur anno ante, vel si tempus non largitur, priusquam de-ponantur arbores,[*]()stramentis [*]()atque virgis iniectis [*]()incendantur scrobes, ut eos ignis putres faciat, quos sol et pruina[*]()facere debuerat. Spatium intermedium esse debet [*]()pingui et frumcntario solo sexagenum pedum in alteram partem, atque in alteram quadragenum: macro nec idoneo segetibus, quinum [*]()et vicenum[*]()pedum. Sed in Favonium dirigi ordines convenit, ut aestivo perflatu refrigerentur.