Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Altis gyris ablaqueabimus eas, deinde calcis pro magnitudine arboris plus minusve circumdabimus: sed minima arbor modium postulat. Hoc remedio si nihil fuerit effectum, ad praesidium insitionis confugiendum erit. Quemadmodum autem olea inserenda sit, postmodo dicemus. Non nunquam etiam in olea unus ramus ceteris aliquanto est laetior. Quem nisi recideris, tota arbor contristabitur. Ac de olivetis hactenus dixisse satis est. Superest ratio [*]()pomiferarum arborum, cui rei deinceps praecepta dabimus.
Modum pomarii, priusquam semina seras,8 circummunire 9 maceriis vel saepe vel fossa praecipio,10 nec solum pecori, sed et homini transitum negare, quoniam si saepius cacumina manu detracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt.
Generatim autem dis- [*](Post sed add. si SAac. ) [*](nostra urina: natura SAac. ) [*](servaturum SAac. ) [*](misceatur ac: misatur SA. ) [*](soli a: sol SAc. ) [*](negare S: nccare Aac. ) [*](ratio om. SAac. )
positum est cito comprehendet.[*]()At si eodem anno et scrobem facere [*]()et arbores serere properabis,[*]()minime autem duos menses scrobes [*]()fodito, postea stramentis incensis calefacito; quos si latiores patentioresque feceris,[*]()laetiores uberioresque fructus percipies.
Sed scrobis clibano similis sit, imus summo [*]()patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme [*]()minusque aestate vaporis per angustum os penetret,[*]()etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur.
Arbores raris intervallis serito, ut, cum creverint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, nec infra serere quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi intervulseris: itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit.