Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
posui, si [*]()tamen segetibus prospicietur. At si ipsis tantummodo arboribus, satisfacient[*]()singulis stercoris caprini sex librae, vel [*]()stercoris sicci modii singuli, vel amurcae insulsae congius[*]()sufficient. Stercus autumno debet inici, ut permirtum hieme radices oleae calefaciat.[*]()Amurca minus [*]()valentibus infundenda est. Nam [*]()per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur.
Plerumque etiam locis siccis et humidis arbores musco infestantur. Quem nisi ferramento eam [*]()raseris,[*]()nec fructum nec laetam frondem [*]()olea inducet. Quin etiam compluribus interpositis annis olivetum putandum est: nam veteris proverbii meminisse convenit, eum qui aret olivetum, rogare [*]()fructum; qui stercoret, exorare; qui caedat, cogere. Quod tamen satis erit octavo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur.