Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Cum subiectus ager consitus non est, arbor [*]()coliculum agit: cum seminibus repletur, fructum affert; ita sic divisum olivetum omnibus annis aequalem reditum adfert.[*]()Sed id minime bis anno arari debet: et bidentibus alte circumfodiri. Nam post solstitium cum terra aestibus hiat, curandum est, ne per rimas sol ad radices arborum [*]()penetret.
Post aequinoctium autumnale ita sunt arbores ablaqueandae, ut a superiore parte, si olea in clivo [*]()sit, incilia [*]()excitentur, quae ad codicem deducant aquam. Omnis deinde soboles, quae ex imo stirpe nata est, quotannis extirpanda est, ac tertio quoque fimo pabulandae sunt oleae. Atque eadem ratione stercorabitur olivetum, quam in secundo libro pro- [*](tangeri de SA: tangi debeat a: tangi de hac c. ) [*](bovis Gesner: scrobis SAac. ) [*](ne post arando om. SAac. ) [*](circumvenire SAac. ) [*](eberat S: deberat Aa: debeat c. ) [*](arbori SAac. ) [*](ita sic—adfert om. Sa. ) [*](arborem SA: arborum ac. ) [*](clivoso SAa. ) [*](incilia S: incilicia Aac. )
posui, si [*]()tamen segetibus prospicietur. At si ipsis tantummodo arboribus, satisfacient[*]()singulis stercoris caprini sex librae, vel [*]()stercoris sicci modii singuli, vel amurcae insulsae congius[*]()sufficient. Stercus autumno debet inici, ut permirtum hieme radices oleae calefaciat.[*]()Amurca minus [*]()valentibus infundenda est. Nam [*]()per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur.