Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
innoxius ab iniuria pecorum. Atque etiam rigandae sunt plantae, cum siccitates incesserunt, nec nisi post biennium ferro tangendae.[*]()Ac primo surculari debent, ita ut simplex stilus altitudinem maximi bovis[*]()excedat; deinde arando ne [*]()coxam bos, aliamve partem corporis offendat, optimum est etiam constitutas plantas circummunire [*]()caveis. Deinde constitutum iam et maturum olivetum in duas partes dividere, quae alternis annis fructu induantur. Neque enim olea continuo biennio uberat. [*]()
Cum subiectus ager consitus non est, arbor [*]()coliculum agit: cum seminibus repletur, fructum affert; ita sic divisum olivetum omnibus annis aequalem reditum adfert.[*]()Sed id minime bis anno arari debet: et bidentibus alte circumfodiri. Nam post solstitium cum terra aestibus hiat, curandum est, ne per rimas sol ad radices arborum [*]()penetret.