Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

nuda glarea. Nam etsi non emoritur in eiusmodi solo, nunquam tamen convalescit. Potest tamen in agro frumentario seri, vel ubi arbutus, aut ilex steterant. Nam quercus etiam excisa radices noxias oliveto relinquit, quarum virus enecat oleam. Haec in universum de toto genere huius arboris habui dicere. Nunc per partes culturam eius exsequar.

Seminarium 1 oliveto praeparetur caelo libero, terreno 2 modice valido et succoso, neque denso neque soluto solo, potius tamen resoluto; id genus fere terrae nigrae est. Quam cum in tres pedes pastinaveris, et alta fossa circumdederis, ne aditus 3 pecori detur,4

fermentari sinito; tum ramos [*]()novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis [*]()arboribus adimito, et quam recentissimas [*]()taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua [*]()serra praeciderit, laedas. Hoc autem facile contingit, si prius varam feceris, et eam partem, supra quam ramum secaturus es, faeno aut stramentis texeris, ut molliter sine noxa corticis taleae superpositae secentur.