Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Regia,[*]()Cercitis, Murtea.[*]()Ex quibus bacca iucundissima est Posiae, [*]()speciosissima Regiae,[*]()sed utraque potius escae, quam oleo est idonea. Posiae [*]()tamen oleum saporis egregii, dum viride est, intra annum corrumpitur.[*]()Orchis [*]()quoque et Radius melius ad escam quam in liquorem stringitur. Oleum optimum Licinia dat, plurimum Sergia: omnisque olea maior fere ad escam, minor oleo est aptior.

Nulla ex his generibus, aut praefervidum, aut gelidum statum caeli patitur. Itaque aestuosis locis septentrionali colle, frigidis meridiano gaudet. Sed neque depressa loca neque ardua, magisque modicos divos amat, quales in Italia Sabinorum vel tota provincia Baetica videmus. Hanc arborem plerique existimant ultra milliarium [*]()centesimum [*]()a mari aut non vivere aut non esse feracem.