Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Si tradux traducem [*]()non contingit, media virga inter eas deligetur. Cum ' deinde fructus pondere urgebit, subiectis adminiculis sustineatur. Hoc autem genus arbusti ceteraeque omnes arbores [*](opulus edd: populus SAac. ) [*](acerne S: cernae A: cerne ac. ) [*](huc SAac. ) [*](Si om. SAac. ) [*](deducatur SAac. ) [*](non novi Aac: non vita S. ) [*](committantur SAa: commutantur c. ) [*](ducem Aac: dulcem S. a For dwarf planting, not for wet. )
Omnis tamen arboris cultus simplicior quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium arborum est.
Nam quamvis non continuis annis, sed fere altero quoque [*]()fructum afferat, eximia tamen eius ratio est, quod levi cultu sustinetur, et cum se non induit, vix ullam impensam poscit. Sed et si quam recipit, subinde fructus multiplicat: neglecta compluribus annis non ut vinea deficit, eoque ipso tempore aliquid etiam interim patrifamilias praestat, et cum adhibita cultura est, uno anno emendatur.