Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nam fere ita constitutum rumpotinetum animadverti, ut ad octo pedes locis siccis et clivosis, ad duodecim locis planis et uliginosis tabulata disponantur. Plerumque autem ea arbor in tres ramos dividitur, quibus singulis ab utraque parte complura bracchia submittuntur, tum omnes pene virgae, ne umbrent, eo tempore quo vitis putatur,abraduntur.
Arboribus rumpotinis, si [*]()frumentum non inseritur, in utramque partem viginti pedum spatia inter-veniunt; at si segetibus indulgetur, in altera parte quadraginta pedes, in altera viginti relinquuntur. Cetera simili ratione atque in arbusto Italico administrantur, ut vites longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur,[*]()ut novi [*]()traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis committantur [*]()et veteres decidantur.