Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ubi deinde prorepserint [*]()plantae, stramenta colligemus, et manibus herbas carpemus: idque leviter et curiose faciendum est, ne adhuc tenerae brevesque radiculae ulmorum convellantur. Atque ipsas quidem areas ita anguste compositas habebimus, ut qui runcaturi sunt, medias partes earum facile manu contingant: nam si latiores fuerint, ipsa semina [*]()proculcata noxam capient.

Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad vesperum, seminaria [*](si S: eui ac: om. A. ) [*](prorepserit SAac. ) [*](ipsa semina Schneider: ipsiseminibus S: ipsi seminibus Aac. )

v.2.p.48
conspergi saepius [*]()quam rigari debent: [*]()et cum ternum pedum plantae fuerint, in aliud seminarium transferri, ac ne radices altius agant (quae res postmodum in eximendo magnum laborem affert, cum plantas in aliud seminarium transferemus) oportebit non maximos scrobiculos sesquipede inter se distantes fodere: deinde radices in nodum, si breves, vel in orbem coronae similem, si longiores erunt, inflecti, et oblitas fimo bubulo scrobiculis deponi, ac diligenter circumcalcari.