Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Igitur pingui solo et modice humido bipalio terram pastinabimus, ac diligenter occatam et resolutam humum verno tempore in areas componemus. Sameram deinde, quae iam rubicundi coloris erit, et compluribus diebus insolata iacuerit, ut aliquem tamen succum et lentorem habeat, iniciemus areis, et eas totas seminibus spisse contegemus, atque ita cribro putrem terram duos alte digitos incernemus, et modice rigabimus, stramentisque areas cooperiemus, ne prodeuntia cacumina seminum ab avibus praerodantur.

Ubi deinde prorepserint [*]()plantae, stramenta colligemus, et manibus herbas carpemus: idque leviter et curiose faciendum est, ne adhuc tenerae brevesque radiculae ulmorum convellantur. Atque ipsas quidem areas ita anguste compositas habebimus, ut qui runcaturi sunt, medias partes earum facile manu contingant: nam si latiores fuerint, ipsa semina [*]()proculcata noxam capient.

Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad vesperum, seminaria [*](si S: eui ac: om. A. ) [*](prorepserit SAac. ) [*](ipsa semina Schneider: ipsiseminibus S: ipsi seminibus Aac. )

v.2.p.48
conspergi saepius [*]()quam rigari debent: [*]()et cum ternum pedum plantae fuerint, in aliud seminarium transferri, ac ne radices altius agant (quae res postmodum in eximendo magnum laborem affert, cum plantas in aliud seminarium transferemus) oportebit non maximos scrobiculos sesquipede inter se distantes fodere: deinde radices in nodum, si breves, vel in orbem coronae similem, si longiores erunt, inflecti, et oblitas fimo bubulo scrobiculis deponi, ac diligenter circumcalcari.

Possunt etiam collectae cum stirpibus plantae eadem ratione disponi: quod in Atinia ulmo fieri necesse est, quae non seritur e samera. Sed haec ulmus autumni tempore melius quam vere disponitur; paulatimque ramuli eius manu detorquentur, quoniam primo biennio ferri reformidat ictum. Tertio demum anno acuta falce abraditur,[*]()atque ubi translationi iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus permaduerit, usque in vernum tempus, antequam radix ulmi in eximendo delibretur, recte seritur.

Inde [*]()in resoluta terra ternum pedum quoquo versus faciendi scrobes. At in densa, sulci eiusdem altitudinis et latitudinis, qui arbores recipiant,[*]()praeparandi. Sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et occidentem dirigantur, quo plus [*](saepius edd.: seminis ac: seminus SA. ) [*](debet SAac. ) [*](abraditur a: ablanditur SAc. ) [*](inde scripsi: in se SAac. ) [*](respiciat Aac: respiat S. a I.e those which are planted in the form of cuttings as opposed to seedlings. )

v.2.p.50
solis mediae arbores, quibus vitis applicata et religata innititur, accipiant.

Quod si etiam frumentis consulemus, uberi solo inter quadraginta pedes, exili, ubi nihil seritur, inter viginti, arbores disponantur. Cum deinde adolescere incipient, falce formandae, et tabulata instituenda sunt.[*]()Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius [*]()ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur: hoc in solo pingui melius, illud in gracili.

Tabulata inter se ne minus [*]()ternis pedibus absint, atque ita formentur, ne superior ramus in eadem linea sit, qua inferior. Nam demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret, et fructum decutiet. Sed quamcunque arborem severis, eam biennio proximo putare non oportet. Post deinde si ulmus exiguum incrementum recipit,[*]()verno tempore, antequam librum demittat, decacuminanda est iuxta ramulum, qui videbitur esse nitidissimus, ita tamen, uti. supra eum trunco [*]()stirpem dodrantalem [*]()relinquas, ad quam ductus [*]()et applicatus ramus alligetur, et correptus [*]()cacumen arbori praebeat.

Deinde stirpem post annum praecidi et allevari oportet. Quod si nullum ramulum arbor idoneum habuerit, sat erit novem pedes a terra relinqui, et superiorem partem detruncari, ut novae virgae, quas [*](instituenda sunt Aa: instituenda c: instituendis S. ) [*](propius c: proprius Aa: prius S. ) [*](se si minus S: seminibus A: se minus ac. ) [*](recipit om. SAac. ) [*]( truncum SAac. ) [*](dodrantem S: drodant partem A: dodrantanitem a: dodrantanidem c. ) [*](ductus edd.: dubitus SAa: dubius c. ) [*](correptus SAac: correctus edd. )

v.2.p.52
emiserit,[*]()ab iniuria pecoris tutae sint. Sed si fieri poterit, uno ictu arborem praecidi; si minus, serra desecari, et plagam falce allevari oportebit, eamque plagam luto paleato contegi, ne sole aut pluviis infestetur.

Post annum aut biennium, cum enati ramuli recte convaluerint, supervacuos deputari, idoneos in ordinem submitti conveniet. Quae ulmus a positione bene provenerit,[*]()eius summae virgae falce debent enodari. At si robusti ramuli erunt, ita ferro amputentur, ut exiguam stirpem prominentem trunco relinquas. Cum deinde arbor convaluerit, quicquid falce contingi poterit, exputandum est, allevandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur. Ulmum autem novellam formare sic conveniet.

Loco pingui octo pedes a terra sine ramo relinquendi, vel in arvo gracili septem pedes: supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes arbor dividenda est, ac tribus lateribus singuli ramuli submittendi primo tabulato assignentur.

Mox de ternis pedibus superpositis alii rami submittendi sunt, ita ne iisdem lineis, quibus in inferiore positi sint. Eademque [*]()ratione usque in cacumen ordinanda erit arbor. Atque in frondatione cavendum, ne aut prolixiores pollices fiant, qui ex amputatis virgis [*](emiserant Sa: emiserint A: emiserat c. ) [*](provenerit c: provenerint SAa. ) [*](positis in easdemque S: postas in eadem quae A: positis in eademque ac. )

v.2.p.54
relinquuntur, aut rursus ita alleventur, ut ipse truncus laedatur, aut delibretur; nam parum gaudet ulmus [*]()in corpus nuda. Vitandumque ne de duabus plagis una fiat, cum talem cicatricem non facile cortex comprehendat.

Arboris autem perpetua cultura est, non solum diligenter eam [*]()disponere, sed etiam truncum circumfodere, et quicquid frondis enatum fuerit, alternis annis aut ferro amputare aut astringere, ne nimia umbra viti noceat. Cum deinde arbor vetustatem [*]()fuerit adepta, propter terram [*]()vulnerabitur ita, ut excavetur usque in medullam, deturque exitus humori, quem ex superiore parte conceperit. Vitem quoque, antequam ex toto arbor praevalescat, conserere convenit.

At si teneram ulmum maritaveris, onus iam non sufferet: si vetustae [*]()vitem applicueris, coniugem necabit. Ita suppares esse aetate et viribus arbores vitesque convenit. Sed arboris maritandae causa scrobis viviradici fieri debet latus pedum duorum, altus levi terra totidem pedum (gravi, dupondio [*]()et dodrante) longus pedum sex aut minimum quinque. Absit autem hic ab arbore ne minus sesquipedali spatio. Nam si radicibus ulmi iunxeris, male vitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris opprimetur.

Hunc scrobem, si res permittit, autumno facito, ut pluviis et gelicidiis macerctur. Circa vernum deinde aequinoctium binae vites, quo celerius [*](post ulmus add. quae SAac. ) [*](eam S: eadem Aa: om. c. ) [*](vetustate SAac. ) [*](terram S: ramum Aac. ) [*](vetustae Schneider: vetustate S: vetustatem A: vetustam a: om. c. ) [*](dupondio o: dupundio c: dupundiu SA. )

v.2.p.56
ulmum vestiant, pedem inter se distantes scrobibus deponendae: cavendumque ne aut septentrio-nalibus ventis aut rorulentae sed siccae serantur.

Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio: et uti cum de seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint. Plurimum enim refert, ut eam partem caeli spectent, cui ab tenero consueverunt.[*]()Melius autem locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluvius est, autumni tempore et arbores et vites post aequinoctium deponuntur.

Sed eae ita conserendae sunt, ut summam terram,[*]()quae aratro subacta sit, semipedem alte substernamus, radicesque omnes explicemus, et depositas stercorata, ut ego existimo, si minus, certe subacta operiamus, et circumcalcemus ipsum seminis codicem. Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi; atque ab iniuria pecoris caveis emuniri.

Locis autem prae-fervidis semina septentrionali parte arbori applicanda sunt: locis frigidis a meridie, temperato [*]()statu caeli aut ab oriente aut ab occidente, ne toto die solem vel umbram patiantur. Proxima deinde putatione melius existimat Celsus ferro abstineri, ipsosque caules in modum coronae con- [*](consueverunt c: consuerunt SAa. ) [*](summam terram Aac: somnum a terra S. ) [*](temperato a: tempato c: temperatum. a See note on Vol. I. p. 35. )

v.2.p.58
tortos arbori circumdari, ut flexura materias [*]()pro-fundat, quarum validissimam sequente anno caput vitis faciamus.

Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis [*]()sarmentis pati silvescere. Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo robustiores palmites agat, qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione disponentur, omnibusque annis alioquin[*]()in superius tabulatum excitabuntur,[*]()relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet.

Iamque viti constitutae certa lex [*]()ab agricolis imponitur: plerique ima tabulata materiis frequentant, uberiorem fructum et magis facilem cultum sequentes. At qui bonitati vini student, in summas arbores vitem promovent: ut quaeque materia se dabit,[*]()ita in celsissimum quemque ramum extendunt, sic, ut summa vitis summam arborem sequatur, id est, ut duo palmites extremi trunco arboris applicentur, qui cacumen eius spectent, et prout quisque ramus convaluit, vitem accipiat.[*]()

Plenioribus ramis plures palmites alius ab alio separati imponantur, gracilioribus pauciores; vitisque novella tribus toris ad arborem religetur, uno, qui est in crure [*](materie Sac: materiae A. ) [*](supervacuus SAa: supervacuis c. ) [*](alioquin SAac: aliquis edd. ) [*](excitabuntur scripsi: excitabitur edd. ) [*](lex oro. S. ) [*](sedebit S: sed vetata A: sed evecta a: sed evetita c. ) [*](accipit SAac. )

v.2.p.60
arboris a terra quattuor pedibus distans;[*]()altero, qui summa parte vitem capit; tertio, qui mediam vitem complectitur. Torum imum imponi non oportet, quoniam vires vitis adimit. Interdum tamen necessarius habetur, cum aut arbor sine ramis truncata est, aut vitis praevalens in luxuriam evagatur.