Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quisquis autem pampinus loco natus in exputando vel alligando [*]()fractus est, modo [*](ex SAac. ) [*]( abnexa SAac. ) [*](inae SA: in ea ac. ) [*](loco o: loca SAc. ) [*](alligando ac: alligandi SA. )

v.2.p.64
ut aliquam gemmam habuerit, ex toto tolli non oportet, quoniam proximo anno vel validiorem materiam ex una creabit.[*]()Praecipites palmites dicuntur, qui de hornotinis [*]()virgis enati in duro alligantur.

Hi plurimum fructus afferunt, sed plurimum matri nocent. Itaque nisi extremis ramis, aut si vitis arboris Cacumen superaverit, praecipitari palmitem non oportet.

Quod si tamen id genus colis propter fructum submittere quis velit, palmitem intorqueat. Deinde ita alliget et praecipitem Nam et post eum locum quem intorseris, laetam materiam citabit, et praecipitata minus virium [*]()in se trahet, quamvis fructu exuberet. Praecipitem vero plus anno pati non oportet.