Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Maxime autem prodest vitibus, omnibus annis resolvi. Nam et commodius enodantur, et refrigerantur, cum alio loco alligatae sunt, minusque laeduntur, ac melius convalescunt. Atque ipsos palmites ita tabulatis superponi convenit, ut a tertia gemma vel quarta religati dependeant, eosque non constringi, ne sarmentum vimine praecidatur.

Quod si ita longe tabulatum est, ut [*]()materia parum commode in id perduci possit, palmitem ipsum viti alligatum supra tertiam gemmam religabimus. Hoc ideo fieri praecipimus, quia quae pars palmitis prae- [*](distant SAac. ) [*](submittantur Gesner: committantur SAac. ) [*](in SAac. a Cf. Cato, R.R. 32, who warns his readers against this practice. )

v.2.p.62
cipitata est, ea [*]()fructu induitur: at quae vinculo adnexa [*]()sursum tendit, ea materias sequenti anno praebet.