Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Plenioribus ramis plures palmites alius ab alio separati imponantur, gracilioribus pauciores; vitisque novella tribus toris ad arborem religetur, uno, qui est in crure [*](materie Sac: materiae A. ) [*](supervacuus SAa: supervacuis c. ) [*](alioquin SAac: aliquis edd. ) [*](excitabuntur scripsi: excitabitur edd. ) [*](lex oro. S. ) [*](sedebit S: sed vetata A: sed evecta a: sed evetita c. ) [*](accipit SAac. )
Cetera putationis ratio talis est, ut veteres palmites, quibus proximi anni fructus pependit, omnes recidantur: novi, circumcisis undique capreolis et nepotibus, qui ex his nati sunt, amputatis, sub-mittantur [*]()et si laeta vitis est, ultimi potius palmites per cacumina ramorum praecipitentur; si gracilis, trunco proximi, si mediocris, medii; quoniam ultimus palmes plurimum fructum affert, proximus minimum vitemque exhaurit atque attenuat.
Maxime autem prodest vitibus, omnibus annis resolvi. Nam et commodius enodantur, et refrigerantur, cum alio loco alligatae sunt, minusque laeduntur, ac melius convalescunt. Atque ipsos palmites ita tabulatis superponi convenit, ut a tertia gemma vel quarta religati dependeant, eosque non constringi, ne sarmentum vimine praecidatur.