Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio: et uti cum de seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint. Plurimum enim refert, ut eam partem caeli spectent, cui ab tenero consueverunt.[*]()Melius autem locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluvius est, autumni tempore et arbores et vites post aequinoctium deponuntur.
Sed eae ita conserendae sunt, ut summam terram,[*]()quae aratro subacta sit, semipedem alte substernamus, radicesque omnes explicemus, et depositas stercorata, ut ego existimo, si minus, certe subacta operiamus, et circumcalcemus ipsum seminis codicem. Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi; atque ab iniuria pecoris caveis emuniri.
Locis autem prae-fervidis semina septentrionali parte arbori applicanda sunt: locis frigidis a meridie, temperato [*]()statu caeli aut ab oriente aut ab occidente, ne toto die solem vel umbram patiantur. Proxima deinde putatione melius existimat Celsus ferro abstineri, ipsosque caules in modum coronae con- [*](consueverunt c: consuerunt SAa. ) [*](summam terram Aac: somnum a terra S. ) [*](temperato a: tempato c: temperatum. a See note on Vol. I. p. 35. )