Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Ulmorum duo esse genera convenit. Gallicum et vernaculum: illud Atinia, hoc nostras dicitur. Atiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus. Nam rariorem sine [*]()dubio creat, et idcirco plerisque et sterilis videtur, seminibus inter frondem, quam prima germinatione edit, latentibus. Itaque nemo iam serit ex samera, sed ex sobolibus.