Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quod si etiam frumentis consulemus, uberi solo inter quadraginta pedes, exili, ubi nihil seritur, inter viginti, arbores disponantur. Cum deinde adolescere incipient, falce formandae, et tabulata instituenda sunt.[*]()Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius [*]()ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur: hoc in solo pingui melius, illud in gracili.

Tabulata inter se ne minus [*]()ternis pedibus absint, atque ita formentur, ne superior ramus in eadem linea sit, qua inferior. Nam demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret, et fructum decutiet. Sed quamcunque arborem severis, eam biennio proximo putare non oportet. Post deinde si ulmus exiguum incrementum recipit,[*]()verno tempore, antequam librum demittat, decacuminanda est iuxta ramulum, qui videbitur esse nitidissimus, ita tamen, uti. supra eum trunco [*]()stirpem dodrantalem [*]()relinquas, ad quam ductus [*]()et applicatus ramus alligetur, et correptus [*]()cacumen arbori praebeat.

Deinde stirpem post annum praecidi et allevari oportet. Quod si nullum ramulum arbor idoneum habuerit, sat erit novem pedes a terra relinqui, et superiorem partem detruncari, ut novae virgae, quas [*](instituenda sunt Aa: instituenda c: instituendis S. ) [*](propius c: proprius Aa: prius S. ) [*](se si minus S: seminibus A: se minus ac. ) [*](recipit om. SAac. ) [*]( truncum SAac. ) [*](dodrantem S: drodant partem A: dodrantanitem a: dodrantanidem c. ) [*](ductus edd.: dubitus SAa: dubius c. ) [*](correptus SAac: correctus edd. )

v.2.p.52
emiserit,[*]()ab iniuria pecoris tutae sint. Sed si fieri poterit, uno ictu arborem praecidi; si minus, serra desecari, et plagam falce allevari oportebit, eamque plagam luto paleato contegi, ne sole aut pluviis infestetur.

Post annum aut biennium, cum enati ramuli recte convaluerint, supervacuos deputari, idoneos in ordinem submitti conveniet. Quae ulmus a positione bene provenerit,[*]()eius summae virgae falce debent enodari. At si robusti ramuli erunt, ita ferro amputentur, ut exiguam stirpem prominentem trunco relinquas. Cum deinde arbor convaluerit, quicquid falce contingi poterit, exputandum est, allevandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur. Ulmum autem novellam formare sic conveniet.

Loco pingui octo pedes a terra sine ramo relinquendi, vel in arvo gracili septem pedes: supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes arbor dividenda est, ac tribus lateribus singuli ramuli submittendi primo tabulato assignentur.