Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quare utilius [*]()existimo, repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum semina comprehenderint, statim [*]()post aequinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citaverint, post paucos dies obrui.[*]()Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur semina.

Ubi vero iam corroborata fuerint,[*]()nihil dubium est, quin caelestibus aquis plurimum iuventus Itaque locis, quibus clementia hiemis permittit, adapertas vites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conveniet. De qualitate autem seminum inter auctores non convenit. Alii malleolo [*]()protinus conseri vineam melius existimant, alii viviradice: de qua re quid sentiam, iam superioribus professus sum.