Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectae vineae: nisi quod iacenti viti breviores materiae submitti debent, reseces quoque angustius in modum furunculorum relinqui. Sed [*]()post putationem, quam utique autumno in eiusmodi vinea fieri oportet, vitis tota deflectitur [*]()in alterum interordinium: atque ita pars ea quae fuerat occupata vel foditur vel aratur, et cum exculta [*]()est, eandem vitem recipit, ut altera quoque pars excoli possit.
De pampinatione talis vineae parum inter auctores convenit. Alii negant [*]()esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque [*]()fructum abscondat: aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit: quae ratio mihi quoque commodior videtur.