Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
singula aspiciant.. Sed haec bracchia non statim primo anno tam procera submittuntur, ne oneretur exilitas vitis; sed compluribus putationibus in praedictam mensuram educuntur. Deinde ex bracchiis quasi quaedam cornua prominentia relinqui oportet, [*](post explorandum esse add. versibus aliter SA. ) [*](viviradicem ac: viridem SA. ) [*](vite add. edd. ) [*](infirmae ac: infirmum SA. ) [*](applicabit ac: adplicavit SA. ) [*](celi ac: cesi SA. a Verg. Georg. I. 53. b Not, however, pointing straight upwards. )
Putationis autem ratio eadem [*]()est, quae in iugatis vitibus: uno tamen differt, quod pro materiis longioribus pollices quaternum aut quinum gemmarum relinquuntur: pro custodibus autem bigemmes reseces fiunt. In ea deinde vinea quam capitatam diximus, iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum [*]()detrahitur, una aut altera tantummodo gemma relicta, quae ipsi trunco adhaeret.
Hoc autem riguis aut pinguissimis locis fieri tuto potest, cum vires terrae et fructum et materias valent praebere. Maxime autem aratris excolunt,[*]()qui sic formatas vineas habent, eamque rationem sequuntur detrahendi vitibus bracchia, quod ipsa capita sine ulla extantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt. Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet.