Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Ultima est conditio stratarum vitium, quae ab enata stirpe confestim velut proiectae per humum porriguntur. Omnium autem sationis fere eadem est conditio. Nam vel scrobe vel sulco semina deponuntur, quoniam pastinationis expertes sunt exterarum gentium agricolae: quae tamen ipsa paene supervacua est his locis quibus solum putre et per se resolutum est: namque hoc imitamur arando, ut ait Vergilius, id est etiam pastinando.
Itaque Campania, cum vicinum ex nobis capere possit exemplum, non utitur hac molitione terrae quia facilitas eius soli minorem operam desiderat. Sicubi autem densior ager provincialis rustici [*]()maiorem poscit impensam, quod nos pastinando efficimus, ille sulco facto consequitur, ut laxius subacto solo deponat semina.