Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Similiter inter [*]()senos pedes si voles ponere, duces sextam partem longitudinis [*]()mille ducentorum, fiunt ec, et sextam latitudinis [*]()CXX, id est XX. His summis singulos asses adicies quos dixi angulares esse. Fiunt [*](itaque ac, ex. inque cor. A: inque S. ) [*](adiciam ac: indiciam SA. ) [*](quaero om. S. ) [*](quod SAac. ) [*](inter ac: om. SA. ) [*](sextam partem longitudinis Aac: longi S. ) [*](sextam partem post latitudinis add. S. )
Similiter si inter septenos pedes ponere voles, septimam partem longitudinis et latitudinis duces, et adicies asses angulares, eodem modo eodemque [*]()
ordine [*]()consummatis numerum seminum. Denique quotcunque pedum spatia facienda censueris,[*]()totam partem longitudinis et latitudinis duces, et prae-dictos asses adicies. Haec cum ita sint, sequitur ut iugerum agri, quod habet pedes CCXL longitudinis et latitudinis pedes [*]()cxx, recipiat inter pedes ternos (hoc enim spatium minimum esse placet vitibus ponendis) per longitudinem semina LXXXI, per latitudinem inter quinos pedes semina XXV. Qui numeri inter se multiplicati fiunt seminum duo milia et viginti quinque.