Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
pedes quadratos habere. Similiterque omnis longitudinis pedes cum pedibus latitudinis multiplicabimus.[*]()Sin autem cuneatus ager fuerit, ut puta longus pedes centum, latus ex una parte pedes XX, et ex altera pedes X: tunc duas latitudines componemus, fiet utraque summa pedes XXX. Huius pars dimidia est quindecim; [*]()decies et quinquies longitudinem multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos. Hos igitur in eo cuneo quadratos pedes esse dicemus, quae pars erit iugeri semuncia et scripula tria.
At si tribus paribus [*]()lateribus triquetrum metiri debueris, hanc formam sequeris. Esto ager tri-angulus pedum quoquo versus tricentorum. Hunc numerum in se multiplicate. Fiunt pedum nonaginta milia. Huius summae partem tertiam sumite, [*](omnis longitudinis pedes eum pedibus latitudinis multiplicabimus SAac: fiet de omnibus agris, quorum longitudo maior sit latitudine Schneider. ) [*](quindecim edd.: decus quinquies SA: om. ac. ) [*](paribus ac: om. SA. a I.e. 1200 + 300 Roman square feet = 1500 square feet. )