Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Cytisum cum aridum facere voles, circa mensem Septembrem, ubi semen eius grandescere incipiet, caedito, paucisque horis, dum flaccescat, in sole habeto: deinde in umbra exsiccata, et ita condito. Hactenus de arboribus praecepisse abunde est, reddituro pecoris curam et remedia sequenti volumine.

v.2.p.116
BOOK VI

Scio quosdam, Publi Silvine, prudentes agricolas pecoris abnuisse curam, gregariorumque pastorum velut inimicam suae professionis disciplinam constantissime repudiasse. Neque infitior id eos aliqua ratione fecisse, quasi [*]()sit agricolae contrarium pastoris propositum: cum ille quam maxime subacto et puro solo gaudeat, hic novali graminosoque; ille fructum e terra speret, hic e pecore; ideoque arator abominetur, at contra pastor optet herbarum proventum.

Sed in his tam [*]()discordantibus votis est tamen quaedam societas atque coniunctio: quoniam et pabulum e [*]()fundo plerumque domesticis pecudibus magis quam alienis depascere ex usu est, et [*]()copiosa stercoratione, quae contingit e gregibus, terrestres fructus exuberant.