Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Cum surculos diligenter aptaveris, cuneum eximito, et arborem, ut supra dixi, alligato: deinde terram circa arborem adaggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a vento et calore maxime tuebitur. Nos tertium genus insitionis invenimus, quod[*]()cum sit subtilissimum, non omni generi arborum [*]()idoneum est, sed fere recipiunt talem insitionem, quae humidum succosumque et validum librum habent,

sicut ficus. Nam et lactis plurimum mittit, et, corticem robustum habet. Optime itaque [*]()inseritur tali ratione.[*]()Ex arbore, de qua inserere voles, novellos et nitidos ramos digito, in iisdemque quaerite [*]()gemmam, quae bene apparebit, certamque [*]()spem germinis habebit: eam duobus digitis quadratis circumsignato, ut gemma media sit: et ita acuto scalpello circumcisam diligenter, ne eam laedas,