Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Ubi surculos [*]()paratos habueris,[*]()cuneum vellito, statimque surculos dimittito [*]()in ea foramina,[*]()quae cuneo adacto inter corticem et materiam feceris. Ea autem fine, qua adraseris, surculos sic inserito, ut semipede [*]()vel amplius de arbore extent. In una arbore duos, vel si truncus vastior est, plures calamos recte inseres, dum ne minus quattuor digitorum inter eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito.
Cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi vel iunco aut vimine arborem constringito: postea paleato luto bene subacto oblinito totam plagam, et spatium quod est inter surculos, usque eo dum [*]()minime quattuor digitis insita extent.[*]()Supra deinde muscum [*]()imponito, et ita ligato, ne pluvia dilabatur. Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes tenui scalpello levare, atque ita surculos aptare.
Si pusillam arborem inserere [*]()voles, imam abscindito, ita ut sesquipede e terra [*]()extet. Cum deinde praecideris, plagam diligenter levato: et medium truncum acuto scalpello modice findito, ita ut fissura digitorum [*](demissis c: dimissus SAa. ) [*](medullis SAac. ) [*](post surculos add. Aac dimittito. ) [*](straveris SAac. ) [*](dimittito addidi ex libro de Arboribus l.c. ) [*](foramina edd. ex libro de Arboribus l.c. i forma SAac. ) [*](semipedem SAac. ) [*](usque ad eodem S. ) [*](in una,—§ 6, insita extent S: om. Aac. ) [*](muscum edd. ex libro de Arboribus 26, 6: ramuscula Sac: ramicula(?) A. ) [*]( serere SAac. ) [*]( sesquipedam e terra A: sequipedamen terra S: sexquipedam e terra a: sexquipedem e terra c. )