Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quo ne longiore exordio legentem fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, -quo possit omne genus surculi dissimilibus [*]()arboribus inseri. [*](aptato Se: apto Aa. ) [*](alterius scripsi: altero Aac: alte S. ) [*](quo edd. ex libro de Arboribus 26, 9: quod SAac. ) [*](succus add. edd. ex libro de Arboribus l.c.: om. SAac. ) [*](avocari S: vocari Aac. ) [*](ne cui edd. ex libro de Arboribus l.c.: necuim SA: nec humi a: ne vim c. ) [*](veluti quandam edd. ex libro de Arboribus l.c.: vel antequam SAa: ut antiquum c. ) [*](tantum c: tantos SAa. ) [*]( omni generi c: omni genere A: omne genere S: om. a. ) [*]( dissimilibus scripsi: dissimilis S: dimissis Aac. )
Post biennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum olivae, qui videtur nitidissimus, deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa: atque ita amputatis ceteris ramis, ea tantum cacumina,[*]()quae inserere voles,[*]()relinque; tum arborem fici detrunca, plagamque leva, et mediam cuneo finde.
Cacumina deinde olivae, sicuti matri cohaerent, ex utraque parte adrade, et ita fissurae fici insere, cuneumque exime, diligenterque ramulos colliga, ne qua vi revellantur.[*]()Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum quarto anno, cum bene[*]()coierint,[*]()velut propagines, ramulos olivae a matre resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseres. At prius quam finem [*]()libri faciamus, quoniam fere species [*]()surculorum omnes persequimur prioribus [*]()libris, de cytiso praecipere [*]()nunc parvum [*]()ac tempestivum est.15, [*]() [*](scrobe SAac. ) [*](pedes SAac. ) [*](possit ea contingere S: positae contingere ac: positae tangere A. ) [*](in om. SAac. ) [*](cacumine ac: cacumineris SA. ) [*](quae inserere voles add. edd. ex libro de Arboribus 27. 3: om. SAac. ) [*](revellantur ac: revellatur SA. ) [*](bene cdd. ex libro de Arboribus 27. 4: ene S: eno Ac: eo a. ) [*](coierit SAac. ) [*](finem A ac: fine S. ) [*](species a: specimus S: spes c. ) [*]( prioribus a: priores SAc. ) [*]( incipere SAac. ) [*]( parvum Aac: pravum S. ) [*]( puto A: fuit Sa: om. c. ) [*]( post puto add. nunc (hunc c) arboris praecipientes opportune eius meminerimus SAac. )