Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quo ne longiore exordio legentem fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, -quo possit omne genus surculi dissimilibus [*]()arboribus inseri. [*](aptato Se: apto Aa. ) [*](alterius scripsi: altero Aac: alte S. ) [*](quo edd. ex libro de Arboribus 26, 9: quod SAac. ) [*](succus add. edd. ex libro de Arboribus l.c.: om. SAac. ) [*](avocari S: vocari Aac. ) [*](ne cui edd. ex libro de Arboribus l.c.: necuim SA: nec humi a: ne vim c. ) [*](veluti quandam edd. ex libro de Arboribus l.c.: vel antequam SAa: ut antiquum c. ) [*](tantum c: tantos SAa. ) [*]( omni generi c: omni genere A: omne genere S: om. a. ) [*]( dissimilibus scripsi: dissimilis S: dimissis Aac. )
Post biennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum olivae, qui videtur nitidissimus, deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa: atque ita amputatis ceteris ramis, ea tantum cacumina,[*]()quae inserere voles,[*]()relinque; tum arborem fici detrunca, plagamque leva, et mediam cuneo finde.