Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis. Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur. Tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt. Unum, quo resecta et fissa arbor resectos 7 surculos accipit. Alterum, quo [*](ramos S: ramis A: ramus ac. ) [*](subacta edd. ex libro de Arboribus l.c.: in hostis tritta SA: trita a: truta c. ) [*](pilcis edd.: tiliae sic SAc: taliaes sic a. ) [*](adhuc edd. ex libro de Arboribus l.c.: adit ut SAc: adit et a. ) [*](utrumque edd. ex libro de Arboribus l.c.: utrius SAa: utriusque c. ) [*](poteris om. SAac. ) [*](resectos Ac: sextos S: reseptos a. )

v.2.p.102
resecta inter librum et materiam semina admittit. Quae utraque genera veris temporis sunt. Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolae emplastrationem; vel, ut quidam, inoculationem. Hoc genus insitionis aestivo tempore optime usurpatur.

Quarum insitionum rationem cum tradiderimus, a nobis repertam quoque docebimus. Omnes arbores simulatque gemmas agere coeperint,[*]()luna crescente inserito; olivam autem circa aequinoctium vernum usque in idus Aprilis.

Ex qua arbore inserere voles, et surculos ad insitionem sumes, videto ut sit tenera et ferax nodisque crebris: et cum primum germina tumebunt,[*]()de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt, et integri erunt, eos legito crassitudine digiti minimi. Surculi sint bifurci vel trifurci. Arborem, quam inserere voles, serra diligenter exsecato [*]()ea parte, qua maxime nitida et sine cicatrice est:[*]()dabisque operam, ne librum laedas.

Cum deinde truncum recideris, acuto ferra-mento plagam levato. Deinde quasi cuneum tenuem ferreum vel osseum inter corticem et materiam ne minus digitos tres, sed considerate, demittito, ne laedas aut rumpas corticem. Postea surculos quos inserere voles falce acuta ex ima parte deradito [*](coeperit SAa: coepit c. ) [*](tumibunt SAac. ) [*](excato S: exsecato Aa: excecato c. ) [*](et S. a So called from the plaster of clay or wax used in this method. )

v.2.p.104
tantum, quantum cuneus demissus [*]()spatii dabit, atque ita, ne medullam [*]()neve alterius partis corticem laedas.

Ubi surculos [*]()paratos habueris,[*]()cuneum vellito, statimque surculos dimittito [*]()in ea foramina,[*]()quae cuneo adacto inter corticem et materiam feceris. Ea autem fine, qua adraseris, surculos sic inserito, ut semipede [*]()vel amplius de arbore extent. In una arbore duos, vel si truncus vastior est, plures calamos recte inseres, dum ne minus quattuor digitorum inter eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito.