Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

praebebit, et interim melius atque celerius frondebit. Ternas nuces in trigonum statuito, et nux a nuce minime palmo absit, et apex [*]()ad Favonium spectet. Omnis autem nux unam radicem mittit, et simplici stilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi coercita recurvatur, et ex se in modum ramorum alias radices emittit.

Nucem Graecam et Avellanam Tarentinam facere hoc modo poteris. In quo scrobe destinaveris nuces serere,[*]()in eo terram minutam in modo [*]()semipedis ponito, ibique semen ferulae repangito.[*]()Cum ferula fuerit enata, eam findito, et in medulla eius sine [*](libianae S. ) [*](callistrustiae S: callistrustiae A: callistrusitae c: callistrusneae a. ) [*](astopiae SA: asthopie c: stopie a. ) [*](rhodie ac: rohiae SA. ) [*](Tiburnae scripsi: tybernae Aa: tiberne S: thiberne c. ) [*](apex scripsi: anceps SAac. ) [*](necesse rere SA: nee esse serere a. ) [*](in modum S: pro modum Aac. ) [*](repangito A: pangito S: repaginato c: om. a. a Pliny, N.H. XV. § 70. It is said to have been called after Livia, the wife of Augustus. b Pliny, N.H. XIV. § 69: called after Chalcis in Euboea. )

v.2.p.96
putamine nucem Graecam aut Avellanam abscondito, et ita adobruito. Hoc ante calend. Martias facito, vel etiam inter nonas et idus Mart. Eodem tempore iuglandem et pineam et castancam serere oportet.