Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ea res efficit uberiorem fructum, et farctum [*]()fici pleniorem ac [*](taleas et ramos addidi ex libro de Arboribus, 20, 3. ) [*](primo vere edd.: removerere 5: removeret Aac. ) [*](antequam edd.: quã, S: equam A: aquam ac. ) [*](germinant SAac. ) [*](fleo generata SAac. ) [*](temporis SAac. ) [*](aut SAac. ) [*](decutit SAac. ) [*](det SAac. ) [*](hieme SAac. ) [*](frondere Aac: fronde S. ) [*](amurgam S. ) [*]( farctum add. edd. ex libro de Arboribus 21, 2: partum SAac. )

v.2.p.94
meliorem. Serendae sunt autem praecipue Livianae,[*]()Africanae, Chalcidicae, Fulcae, Lydiae, Calli-struthiae,[*]()Astropiae,[*]()Rhodiae [*]()Libycae, Tiburnae,[*]()omnes etiam biferae et triferae flosculi.

Nucem Graecam serito circa cal. Febr., quia prima gemmascit: agrum durum, calidum, siccum desiderat. Nam in locis diversis nucem si deposueris, plerumque putrescit. Antequam nucem deponas, in aqua mulsa nec nimis dulci macerato. Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit,

praebebit, et interim melius atque celerius frondebit. Ternas nuces in trigonum statuito, et nux a nuce minime palmo absit, et apex [*]()ad Favonium spectet. Omnis autem nux unam radicem mittit, et simplici stilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi coercita recurvatur, et ex se in modum ramorum alias radices emittit.

Nucem Graecam et Avellanam Tarentinam facere hoc modo poteris. In quo scrobe destinaveris nuces serere,[*]()in eo terram minutam in modo [*]()semipedis ponito, ibique semen ferulae repangito.[*]()Cum ferula fuerit enata, eam findito, et in medulla eius sine [*](libianae S. ) [*](callistrustiae S: callistrustiae A: callistrusitae c: callistrusneae a. ) [*](astopiae SA: asthopie c: stopie a. ) [*](rhodie ac: rohiae SA. ) [*](Tiburnae scripsi: tybernae Aa: tiberne S: thiberne c. ) [*](apex scripsi: anceps SAac. ) [*](necesse rere SA: nee esse serere a. ) [*](in modum S: pro modum Aac. ) [*](repangito A: pangito S: repaginato c: om. a. a Pliny, N.H. XV. § 70. It is said to have been called after Livia, the wife of Augustus. b Pliny, N.H. XIV. § 69: called after Chalcis in Euboea. )

v.2.p.96
putamine nucem Graecam aut Avellanam abscondito, et ita adobruito. Hoc ante calend. Martias facito, vel etiam inter nonas et idus Mart. Eodem tempore iuglandem et pineam et castancam serere oportet.