Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Modum pomarii, priusquam semina seras,8 circummunire 9 maceriis vel saepe vel fossa praecipio,10 nec solum pecori, sed et homini transitum negare, quoniam si saepius cacumina manu detracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt.
Generatim autem dis- [*](Post sed add. si SAac. ) [*](nostra urina: natura SAac. ) [*](servaturum SAac. ) [*](misceatur ac: misatur SA. ) [*](soli a: sol SAc. ) [*](negare S: nccare Aac. ) [*](ratio om. SAac. )
v.2.p.88
ponere arbores utile est, maxime ne [*]()etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit. Terra, quae vitibus apta est, etiam arboribus est utilis. Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.[*]()Ita sole pluviisve [*]()macerabitur, et quod [*]()