Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

At Galli candetum [*]()appellant in areis urbanis spatium centum pedum, in agrestibus autem pedum CL.. [*]()Semi-iugerum quoque arepennem vocant. Ergo (ut dixi) duo actus iugerum efficiunt longitudinem pedum CCXL, latitudinem pedum CXX. Quae utraeque summae in se multiplicatae quadratorum faciunt pedum milia viginti octo et octingentos. Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quae mensura octies efficit mille passus, sic veniunt quinque milia pedum.

[*]()Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum. Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit: sicuti tribus dictae primum a partibus populi tripartito divisi, quae tamen nunc multiplicatae pristinum nomen possident.

Haec non aliena, nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus, breviter praefari oportuit. [*](latitudinis ac: latitudinem A: latitudine S. ) [*](agnuam S Aac. ) [*](candetum Aa: candentum c: gandetum S. ) [*](post CL add. quod aratores candetum nominant S Aac. ) [*](sic veniunt quinque millia pedum ac: sunt campum SA. )

v.2.p.8
Nunc veniamus ad propositum. Iugeri partes non omnes posuimus,[*]()sed eas, quae cadunt in aestimationem facti operis. Nam minores persequi supervacuum fuit, pro quibus nulla merces dependitur.[*]()Igitur (ut diximus) iugerum habet quadratorum pedum viginti octo milia et octingentos: qui pedes efficiunt scripula CCLXXXVIII.