Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Silvine, praecepta mensurarum desideras, obsequar voluntati tuae, cum eo, ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque veniam, si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non vindice Sed ut ad rem redeam, modus omnis areae pedali mensura comprehenditur, qui [*]()digitorum est XVI. [*](exstructa ac: exstructam S: extrunctam A. ) [*](post et add. SA iuncturae: om. ac. ) [*](imposito Aac: posito S. ) [*](censeo add. edd. ) [*](qui Aac: quia S. )

v.2.p.6
Pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et stadia centuriasque mox etiam in maiora spatia procedit. Passus pedes habet V. Actus minimus (ut ait M. Varro) latitudinis [*]()pedes quattuor, longitudinis habet pedes CXX. Clima quoquo versus pedum est LX.

Actus quadratus undique finitur pedibus CXX. Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit: sed hunc actum provinciae Baeticae rustici acnuam [*]()vocant: itemque triginta pedum latitudinem et CLXXX longitudinem porcam dicunt.

At Galli candetum [*]()appellant in areis urbanis spatium centum pedum, in agrestibus autem pedum CL.. [*]()Semi-iugerum quoque arepennem vocant. Ergo (ut dixi) duo actus iugerum efficiunt longitudinem pedum CCXL, latitudinem pedum CXX. Quae utraeque summae in se multiplicatae quadratorum faciunt pedum milia viginti octo et octingentos. Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quae mensura octies efficit mille passus, sic veniunt quinque milia pedum.

[*]()Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum. Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit: sicuti tribus dictae primum a partibus populi tripartito divisi, quae tamen nunc multiplicatae pristinum nomen possident.