Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Pars dimidia et tertia ped. viginti quattuor milia, hoc est dextans,[*]()in quo sunt scripula CCXL.[*]()Partes duae tertiae[*]()et una quarta pedes viginti sex milia et quadringentos, hoc est deunx, in quo sunt seripula CCLXIV. Iugerum pedes viginti octo milia et octingentos, hoc est as,[*]()in quo sunt scripula CCXXXXVIII.
Iugeri autem modus [*]()si semper quadraret, et in agendis mensuris in longitudinem haberet pedes CCXL,[*]()in[*]()latitudinem pedes cxx, expeditissimum esset eius ratiocinium. Sed quoniam diversae formae agrorum veniunt in disputa- [*](pedes om. A. ) [*](destas SA. ) [*](pars dimidia—CCXL om. ac. ) [*](tertiae et II SA: duae tertiae et ac. ) [*]( as SAc: axis a. ) [*]( modus ac: modum SA. ) [*]( CCXL a: CXL C: CCXLVIII SA. ) [*]( in add. edd. )
Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut rotundus, aut etiam semicirculi vel arcus, nonnunquam etiam plurium angulorum formam exhibet.1 Quadrati mensura facillima est. Nam cum sit undique pedum totidem, multiplicantur in se duo latera, et quae summa ex multiplicatione effecta est, eam dicemus esse quadratorum pedum. Tanquam est locus quoquo versus C pedum: ducimus centies centenos, fiunt decem milia.