Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Ad quam mensuram cum increverint, cacumina infringenda sunt, ut potius crassitudine convalescant quam supervacua longitudine attenuentur. Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, [*]()et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus. [*]()
Quicquid deinde supra germinaverit, intactum relinqui oportebit. [*]()Magis enim convertet [*]()proximo autumno falce deputari superiorem partem quam aestivo tempore pampinari, quoniam ex eo loco, unde nepotem ademeris, confestim alterum fundit; quo enato, nullus relinquitur oculus in ipsa materia qui sequenti anno cum fructu germinet.