Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Perticalis fere salix eundem agrum, quem viminalis, desiderat; melior tamen riguo provenit. Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum [*]()potius quam in lati- [*](detrahit SAa. ) [*](Nam cM, edd.: At a: ab SA, Sobel. ) [*](commode SAa, Sobel: prospere commode (commodeque iii )cM: prospere vulgo. ) [*](ideoque SAa: itaque vett. edd.: ideo vulgo. ) [*](facienda SAa, vett. edd. ) [*](loco Aac, edd. ante Schn. ) [*](mergis SAacM, Ald., Gesn. ) [*](sic vulgo: curvata et defossa cacumina SAacM, vett. edd. ) [*]( ramorum om. SA. )

v.1.p.454
tudinem evocetur. Sic culta quarto demum anno [*]()caeditur. Nam quae vinculis praeparatur, potest annicula praecidi ad semissem supra [*]()duos pedes, ut e trunco fruticet et in bracchia velut humilis vinea disponatur; si tamen siccior fuerit ager, bima potius resecabitur.

Harundo minus alto 2 pastinato, melius tamen bipalio seritur. Ea cum sit vivacissima nec recuset ullum locum, prosperius resoluto quam denso; umido, quam sicco; vallibus, quam clivis; 3 fluminum ripis, et limitibus ac vepribus 4 commodius quam mediis agris deponitur.