Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Taleae sesquipedales terreno immersae paulum obruuntur. Riguus locus spatia laxiora desiderat, eaque senum pedum per quincuncem recte faciunt; siccaneus spissiora, sic ut sit facilis accessus colentibus ea. Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis consistantsemina.

Satio est eorum priusquam [*](uliginis abundans (habundans a) SAacM: uliginosus edd. ) [*](pedes vulgo: om. SAacM. ) [*](salicis post praecipue ponunt edd. ) [*](viminis codd., plerique edd.: om. Schn. ) [*](plenitudinis edd.: planitudinis SAacM. ) [*](excedat a, Schn.: exedat SA: excedant cM, et plerique. a So Pliny, N.H. XVII. 143. b Cf. Pliny, N.H. XVI. 177. )

v.1.p.452
germinent, dum silent virgae, quas arboribus detrahi[*]()siccas convenit. Nam [*]()roscidas si recideris, parum commode [*]()proveniunt; ideoque[*]()pluvii dies in exputanda salice vitantur. Fodienda [*]()sunt primo triennio salicta crebrius, ut novella vineta. Cum deinde convaluerint, tribus fossuris contenta sunt;

aliter culta celeriter deficiunt. Nam quamvis adhibeatur cura, plurimae salices intereunt. Quarum in locum [*]()ex propinquo mergi [*]()propagari debent, curvatis et defossis cacuminibus,[*]()quibus restituatur quicquid intercidit. Anniculus deinde mergus decidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam vitis ali possit.