Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
At ego, cum omne genus ruris, nisi diligenti [*]()cura sciteque exerceatur, fructuosum [*]()esse non posse iudicem, tum vel maxime vineas. Res enim est tenera, infirma, iniuriae maxime impatiens, quae plerumque nimia laboret [*]()ubertate; consumitur enim, si modum non adhibeas,[*]()fecunditate sua. Cum tamen aliquatenus se confirmavit et veluti iuvenile robur accepit, neglegentiam sustinet.