Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra; sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio; haec rarior et paucis usurpata.De ea igitur prius disseram, quae magis in consuetudine est.
Reciditur vitis plerumque supra terram, nonnumquam tamen et infra, quo loco maxime [*]()solida est atque enodis. Cum iuxta[*]()terram insita est, surculus adobruitur cacumine tenus; at cum editior a terra est, fissura diligenter subacto luto finitur et [*]()superposito musco ligatur, quod et calores et pluvias arceat. Temperatur ita surculus, ut calamo non absimilis sit. Purgamentum habeas ad fissuram,[*]()sub qua nodus in vite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra procedere.
Is nodus etiam si quattuor digitis a resectione abfuerit, [*]()inligari tamen eum, priusquam vitis findatur, conveniet, ne, cum scalpro factum [*](erit SAa: esse c: est M, edd. ) [*](ne quam om. SA. ) [*](et om. SAa. ) [*](et imbres om. SA. ) [*](maxime SAac, vett. edd.: magis M, et vulgo. ) [*](iuxta codd., et plerique: supra Schn. ) [*](et codd.: atque vulgo. ) [*](u. c. n. a. sit. Purgamentum habeas a. f. Sobel: u. c. n. a. est purgamentum habens ad fissuram (affisuram a) SAa: u. c. noti ut coagmentum fissuram (fixuram c) cM: u. c. non absimilis coagmentet fissuram edd. ) [*](resectionibus fuerit SAac. )